Sed intelligit alia per speciem. Ergo non est materialitas quae facit esse ut obiectum alterius potentiae; facit tamen quemdam modum singularitatis, non qui sit alicuius rei completae in specie, sed quia esse animae terminatur per receptibilitatem suae naturae, cuius potentialitas maior est potentialitate angelorum, quia magis distat a deo in gradu naturae quam angelus. Deus enim actus purus est: et quanto sibi aliquid minus appropinquat, tanto plus potentialitatis et minus actualitatis habet: non solum enim materia, sed etiam quaecumque potentialitas passiva de ratione obiecti intellectus minus habet: quia dicit philosophus, nono metaphysicorum, quod unumquodque intelligitur secundum quod est actu ens.